- DIRCE
- I.DIRCELyci Thebarum Regis uxor, quam ille, repudiatâ Antiope, duxerat, quae cum Antiopen gravidam esse animadverteret (nam post repudium, a Iove compressa fuerat) suspicata virum suum clam cum illa consuescere, in vincula eam coniecit. Verum instante iam partus tempore, Iovis miseratione vinculis soluta, in Cithaeronem montem confugit, ubi Amphionem et Zethum gemellos peperit. qui postea Lycum interfecêrunt, Dircen vero caudae indomiti tauri alligarunt, quae diu ita per terram raptata tandem Deorum tommiseratione in sui nominis fontem coversa est, non procul a Thebis. Prop. l, 3. Eleg. XV. ad Cynthiam v. 37. et seqq.Tu reddis pucris matrem, puerique trabendamVinxerunt Dircen sub trucis ora bovis.Antiope cognosce Iovem; tibi Gloria, DirceCadmaea Dirce, Lucan. Bell. Civil. dicitur l. 4. Cuius nomen (inquit Bochart.) palam factum est Arabico zirca vel zraca, permutatione literatum z. et d. qiod caerulum sonat, quod ipsissimum Dirces epitheton est apud Papin. Stat. l. 1. Theb. v. 38.Caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce.Idem Ibid. v. 152.Dumque uter angustae squalentia iugera Dirces.Ovid. Metam. l. 2. v. 239.Deflevere comis: quaeritur Boeotia Dircen,Hinc Aelian. Varro l. 12. c. 57. Δίρκη καθαρῷ καὶ ἡδεῖ ῥέουσα ὕδατι, Dirce purâ ac dulci aquâ fluens; Et in Euripidis Phoenissis, eidem tribuitur καλλιπόταμος νοτίς, i. e. pulchrifluus humor. Hinc Amphion Dircaeus pro Thebano apud Virg. et Cycnus Dircaeus pro Pindaro apud Horat. Lucan. Bell. Civil. l. 4. v. 549. et seqq.------ Sic semine CadmiEmicuit Dircaea cohors, ceciditque suorumVulneribus, dircum Thebanis fratribus omen.Claudian. l. 1. in pr. Consulat. Stiliconis Carm. 21. v. 320. et seqq.------ Dircaeis qualis in arvisMessis cum proprio mox bellatura colonoCognatos strinxit gladios, cum semine iactoTerrigenae galeâ matrem nascente ferirent,Armiger et virdi floreret milite sulcus.II.DIRCEde forma cum Pallade contendens, in piscem mutata est. Oiud. Metam. l. 4. v. 726.Nunc laterum costas nunc qua tenuissima cauda,Desinit in piscem, falcato vulnerat ense.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.